Quiz

ALESSANDRO MAGNO ARRINGA I SOLDATI PRIMA DI ENTRARE IN INDIA

“Non ignoro, milites, multa quae terrere vos possent ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata: sed non est improvisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribiles fecerant Persae. Nihil umquam ad liquidum fama perducitur: omnia illa tradente maiora sunt vero; nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis.
Sed omnia ista vera esse fingamus: utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt: tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. Quid autem interest, totidem sint quot Porus habuit, an tria milia, cum uno aut altero vulnerato videritis ceteros in fugam declinari? Dein paucos aegre et incommode regunt: congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi, ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis quam hostibus periculi inferre. At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! Cum paucis enim pugnare soliti estis et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt. Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus de paucitate nostra cogitandum fuit: nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum, quas gesturus sum, vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero: vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus: pervenimus ad solis ortum et Oceanum. Nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere e manibus.”

Curzio Rufo

2014-1-anno